Thesauros Edebiyat letters Letters to Atticus

Letters to Atticus

Letters to Atticus Cicero, Marcus Tullius

Kitap 11

2 cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si quid ad me esset litterarum. nihil erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi. quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi