Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 9

3 ac mihi quidem iam pridem venit in mentem bellum esse aliquo exire, ut ea, quae agebantur hic quaeque dicebantur, nec viderem nec audirem. sed calumniabar ipse; putabam, qui obviam mihi venisset, ut cuique commodum esset, suspicaturum aut dicturum, etiam si non suspicaretur: 'hic aut metuit et ea re fugit aut aliquid cogitat et hàbet navem paratam.' denique, levissime qui suspicaretur et qui fortasse me optime novisset, putaret me idcirco discedere, quod quosdam homines oculi mei ferre non possent. haec ego suspicans adhuc Romae maneo, et tamen lelhqo/tws consuetudo diurna callum iam obduxit stomacho meo. habes rationem mei consili.
4 tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit; confectum enim esse existimo. Magni autem intererit qui fuerit victoris animus, qui exitus rerum; quamquam quo me coniectura ducat habeo, sed exspecto tamen.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi