Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 8

4 prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum. scis Appium censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de acre alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse. errare mihi videtur ; nam sordis eluere vult, venas sibi omnis et viscera aperit. curre, per deos atque homines! et quam primum haec risum veni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere ; crede mihi, est monerandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompei, fecisse existimatur. ad summam, quaeris quid putem futurum. si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, video magnas impendere discordias, quas ferrum et vis iudicabit ; uterque et animo et copiis est paratus. si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi