Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 3

6 an mihi de te nihil esse dictum umquam putas? ne hoc quidem, quod, cum me Laudiceam venire voluisses, Taurum ipse transisti? quod isdem diebus meus conventus crat Apameae, Synnade, Philomeli, tuus Tarsi? non dicam plura, ne, in quo te obiurgem, id ipsum videar imitari; illud dicam ut sentio: si ista, quae alios loqui dicis, ipse sentis, tua summa culpa est; sin autem alii tecum haec loquuntur, tua tamen, quod audis, culpa non nulla est. mea ratio in tota amicitia nostra constans et gravis reperietur. quod si qui me astutiorem fingit, quid potest esse callidius quam, cum te absentem semper defenderem, cum praesertim mihi usu venturum non arbitrarer, ut ego quoque a te absens defendendus essem, nunc committere, ut tu iure optimo me absentem deserere posses?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi