Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 2

7 togam praetextam texi Oppio puto te audisse; nam Curtius noster dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. hoc aspersi, ut scires me tamen in stomacho solere ridere. de re Dolabellae quod scripsi, suadeo videas, tamquam si tua res agatur. extremum illud erit: nos nihil turbulenter, nihil temere faciemus; te tamen oramus, quibuscumque erimus in terris, ut nos liberosque nostros ita tueare, ut amicitia nostra et tua fides postulabit.
1 Litteras a te mihi stator tuus reddidit Tarsi a. d. xvi K. Sextilis. his ego ordine, ut videris velle, respondebo. de successore meo nihil audivi neque quemquam fore arbitror. quin ad diem decedam, nulla causa est, praesertim sublato metu Parthico. commoraturum me nusquam sane arbitror; Rhodum Ciceronum causa puerorum accessurum puto, neque id tamen certum. ad urbem volo quam primum venire; sed tamen iter meum rei publicae et rerum urbanarum ratio gubernabit. successor tuus non potest ita maturare, ullo modo ut tu me in Asia possis convenire.
2 de rationibus referendis non erat incommodum te nullas referre, quam tibi scribis a Bibulo fieri potestatem; sed id vix mihi videris per legem Iuliam facere posse, quam Bibulus certa quadam ratione non servat, tibi magno opere servandam censeo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi