Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 16

2 ad Curium vero, suavissimum hominem et summi offici summaeque humanitatis, multa scripsi, in his etiam ut, si tibi videretur, te ad se traferret ; Lyso enim noster vereor ne neglegentior sit, primum quia omnes Graeci, deinde quod, cum a me litteras accepisset, mihi nullas remisit. sed eum tu laudas ; tu igitur quid faciendum sit iudicabis. illud, mi Tird, te rogo sumptu ne parcas ulla in re, quod ad valetudinem opus sit. scripsi ad Curium quod dixisses daret. Medico ipsi puto aliquid dandum esse, quo sit studiosior.
3 innumerabilia tua sunt in me officia domestica, forensia, urbana, provincialia, in re privata, in publica, in studiis, in litteris nostris ; omnia viceris, si, ut spero, te validum videro. ego puto te bellissime, si recte erit, cum quaestore Mescinio decursurum. non inhumanus est teque, ut mihi visus est, diligit. et cum valetudini tuae diligentissime consulueris, tum, mi Tiro, consulito navigationi. nulla in re iam te festinare volo ; nihil laboro, nisi ut salvus sis.
4 sic habeto, mi Tiro, neminem esse qui me amet quin idem te amet, et cum tua et mea maxime interest te valere, tum multis est curae. adhuc dum mihi nullo loco deesse vis, numquam te confirmare potuisti ; nunc te nihil impedit ; omnia depone, corpori servi. quantam diligentiam in valetudinem tuam contuleris, tanti me fieri a te iudicabo. vale, mi Tiro, vale, vale et salve. Lepta tibi salutem dicit et omnes. vale. VII id. Nov. Leucade.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi