Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 16

6 ego A. Varroni, quem quom amantissimum mei cognovi tum etiam valde tui studiosum, diligentissime te commendavi, ut et valetudinis tuae rationem haberet et navigationis et totum te susciperet ac tueretur. quem omnia facturum confido ; recepit enim et mecum locutus est suavissime. tu quoniam eo tempore mecum esse non potuisti, quo ego maxime operam et fidelitatem desideravi tuam, cave festines aut committas ut aut aeger aut hieme naviges. numquam sero te venisse putabo, si salvus veneris. adhuc neminem videram qui te postea vidisset quam M. Volusius, a quo tuas litteras accepi. quod non mirabar ; neque enim meas puto ad te litteras tanta hieme perferri. sed da operam ut valeas et, si valebis, cum recte navigari poterit, tum naviges. Cicero meus in Formiano erat, Terentia et Tullia Romae. cura ut valeas. iiii K. Febr. Capua.
13 omnia a te data mihi putabo, si te valentem videro. summa cura exspectabam adventum Menandri, quem ad te miseram. cura, si me diligis, ut valeas et, cum te bene confirmaris, ad nos venias. vale. iiii Id. Apr.
1 Andricus postridie ad me venit quam exspectaram ; itaque habui noctem plenam timoris ac miseriae. tuis litteris nihilo sum factus certior quo modo te haberes, sed tamen sum recreatus. ego omni delectatione litterisque omnibus careo, quas ante quam te videro attingere non possum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi