Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 15

1 longior epistula fuisset, nisi eo ipso tempore petita esset a me, cum iam iretur ad te ; longior autem flu/aron aliquem habuisset nam spouda/zein sine periculo vix possumus. 'ridere igitur,' inquies 'possumus?' non me hercule facillime ; verum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. 'Ubi igitur,' inquies, 'philosophia?' tua quidem in culina, mea molesta est ; pudet enim servire ; itaque facio me alias res agere, ne convicium Platonis audiam.
2 de Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino novi. te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. sed flagitat tabellarius. valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
1 S. v. b. non me hercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te ; videor enim, cum praesente loqui et iocari. nec tamen hoc usu venit propter 'spectra Catiana' ; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram, ut Catium Athenis natum esse dicas.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi