Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 15

7 interea cognovi multorum litteris atque nuntiis Hagnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi. Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi