Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 15

4 quo audito vehementer sum commotus cum de Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret is putavi. nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos, qui etiam si sunt clam amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens nova finitimorum consilia impedirem.
5 interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum benevolentia et fide erga populum R. singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum. cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi