Kitap 14
2
mihi plane non satis constat adhuc utrum sit melius. vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat. id velim, diligenter etiam atque etiam vobiscum et cum amicis consideretis. domus ut propugnacula et praesidium habeat Philotimo dicetis ; et velim tabellarios instituatis certos, ut cotidie aliquas a vobis litteras accipiam ; maxime autem date operam ut valeatis, si nos vultis valere. viiii K. Formiis.
19
in maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est quod ad te plura scribam ; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. quod me propius vultis accedere, video ita esse faciendum et iam ante fecissem, sed me multa impediverunt, quae ne nunc quidem expedita sunt. sed a Pomponio exspecto litteras ; quas ad me quam primum perferendas cures velim. da operam ut valeas.
20
in Tusculanum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. ibi ut sint omnia parata (plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut, arbitror, diutius ibi commorabimur) ; labrum si in balineo non est, ut sit, item cetera quae sunt ad victum et ad valetudinem necessaria. vale. K. Oct. de Venusino.
21
S. v. h. e. v. da operam ut convalescas, quod opus erit, ut res tempusque postulat, provideas atque administres et ad me de omnibus rebus quam saepissime litteras mittas . vale.