Kitap 14
10
quid fieri placeret scripsi ad Pomponium serius quam oportuit. Cum eo si locuta eris, intelleges quid fieri velim ; apertius scribi, quoniam ad illum scripseram, necesse non fuit. de ea re et de ceteris rebus quam primum velim nobis litteras mittas. valetudinem tuam cura diligenter. vale. vii Idus Quintilis.
11
S. v. b. e. v. Tullia nostra venit ad me pr. Idus Iun. cuius summa virtute et singulari humanitate graviore etiam sum dolore adfectus nostra factum esse neglegentia ut longe alia in fortuna esset atque eius pietas ac dignitas postulabat. nobis erat in animo Ciceronem ad Caesarem mittere et cum eo Cn. Sallustium. si profectus erit, faciam te certiorem. valetudinem tuam cura diligenter. vale. xvii K. Quintilis.
12
quod nos in Italiam salvos venisse gaudes, perpetuo gaudeas velim ; sed perturbati dolore animi magnisque iniuriis metuo ne id consili ceperimus, quod non facile explicare possimus. qua re quantum potes adiuva ; quid autem possis mihi in mentem non venit. in viam quod te des hoc tempore nihil est. et longum est iter et non tutum, et non video quid prodesse possis, si veneris. vale. D. pr. Non. Nov. Brundisio.
13
quod scripsi ad te proximis litteris de nuntio remittendo, quae sit istius vis hoc tempore et quae concitatio multitudinis ignoro. si metuendus iratus est, quiesces ; tamen ab illo fortasse nascetur. totum iudicabis quale sit et, quod in miserrimis rebus minime miserum putabis, id facies. vale. vi Id. Quintilis.