Kitap 13
70
quia non est obscura tua in me benevolentia, sic fit ut multi per me tibi velint commendari ; ego autem tribuo non numquam in vulgus, sed plerumque necessariis, ut hoc tempore. nam cum T. Ampio Balbo mihi summa familiaritas necessitudoque est. eius libertum, T. Ampium Menandrum, hominem frugi et modestum et patrono et nobis vehementer probatum, tibi commendo maiorem in modum. vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris. quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.
71
multos tibi commendem necesse est, quoniam omnibus nota nostra necessitudo est tuaque erga me benevolentia ; sed tamen etsi omnium causa quos commendo velle debeo, tamen cum omnibus non eadem mihi causa est. T. Agusius et comes meus fuit illo miserrimo tempore et omnium itinerum, navigationum, laborum, periculorum meorum socius neque hoc tempore discessisset a me nisi ego ei permisissem. qua re sic tibi eum commendo ut unum de meis domesticis et maxime necessariis. pergratum mihi feceris, si eum ita tractaris, ut intellegat hanc commendationem sibi magno usu atque adiumento fuisse.