Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 13

2 quae cum ita sint, si ullam in amicitia mea spem habes, si ea, quae in me officia et studia Brundisi, contulisti, vis mihi etiam gratiora efficere (quamquam sunt gratissima), si me a tuis omnibus amari vides, hoc mihi da atque largire, ut M'. Curium 'sartum et tectum,' ut aiunt, ab omnique incommodo, des trimento, molestia sincerum integrumque conserves. et ipse spondeo et omnes hoc tibi tui pro me recipient, ex mea amicitia et ex tuo in me officio maximum te fructum summamque voluptatem esse capturum. vale.
51 P. Messienum, equitem R. omnibus rebus ornatum meumque perfamiliarem, tibi commendo ea commendatione quae potest esse diligentissima. peto a te et pro nostra et pro paterna amicitia ut eum in tuam fidem recipias eiusque rem famamque tueare. virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
52 A. Licinius Aristoteles Melitensis antiquissimus est hospes meus et praeterea coniunctus magno usu familiaritatis. haec cum ita sint, non dubito quin tibi satis commendatus sit ; etenim ex multis cognosco meam commendationem plurimum apud te valere. hunc ego a Caesare liberavi ; frequens enim fuerat nobiscum atque etiam diutius in causa est quam nos commoratus ; quo melius te de eo existimaturum arbitror. fac igitur, mi Rex, ut intellegat has sibi litteras plurimum profuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi