Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 13

48 omnis tibi commendo Cyprios, sed magis Paphios (quibus tu quaecumque commodaris erunt mihi gratissima), eoque facio libentius ut eos tibi commendem, quod et tuae laudi, cuius ego fautor sum, conducere arbitror, cum primus in eam insulam quaestor veneris, ea te instituere quae sequantur alii ; quae, ut spero, facilius consequere, si et P. Lentuli, necessari tui, legem et ea quae a me constituta sunt sequi volueris ; quam rem tibi confido magnae laudi fore.
159 Q. Pompeius Sex. f. multis et veteribus causis necessitudinis mihi coniunctus est. is cum antea meis commendationibus et rem et gratiam et auctoritatem suam tueri consuerit, nunc profecto te provinciam obtinente meis litteris adsequi debet ut nemini se intellegat commendatiorem umquam fuisse. quam ob rem a te maiorem in modum peto ut, cum omnis meos aeque ac tuos observare pro necessitudine nostra debeas, hunc in primis ita in tuam fidem recipias, ut ipse intellegat nullam rem sibi maiori usui aut ornamento quam meam commendationem esse potuisse. vale.
1 sumpsi hoc mihi pro tua in me observantia, quam penitus perspexi quam diu Brundisi fuimus, ut ad te familiariter et quasi pro meo iure scriberem, si quae res esset de qua valde laborarem. M'. Curius, qui Patris negotiatur, ita mihi familiaris est, ut nihil possit esse coniunctius. multa illius in me officia, multa in illum mea, quodque maximum est, summus inter nos amor et mutuus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi