Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 13

2 sed cum illum abesse putem, commendo tibi in maiorem modum domum eius quae est Sicyone remque familiarem, maxime C. Avianium Hammonium, libertum eius, quem quidem tibi etiam suo nomine commendo. nam cum propterea mihi est probatus, quod est in patronum suum officio et fide singulari, tum etiam in me ipsum magna officia contulit mihique molestissimis temporibus ita fideliter benevoleque praesto fuit, ut si a me manumissus esset. itaque peto a te ut eum Hammonium et in patroni eius negotio sic tueare ut eius procuratorem, quem tibi commendo, et ipsum suo nomine diligas habeasque in numero tuorum. hominem pudentem et officiosum cognosces et dignum qui a te diligatur. vale.
1 T. Manlium, qui negotiatur Thespiis, vehementer diligo ; nam et semper me coluit diligentissimeque observavit et a studiis nostris non abhorret. accedit eo quod Varro Murena magno opere eius causa vult omnia ; qui tamen existimavit, etsi suis litteris, quibus tibi Manlium commendabat, valde confideret, tamen mea commendatione aliquid accessionis fore. me quidem cum Manli familiaritas tum Varronis studium commovit ut ad te quam accuratissime scriberem.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi