Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 12

2 sunt tibi, M. Tulli, liberi propinquique digni quidem te et merito tibi carissimi ; esse etiam debent in re p. proxime hos can, qui studiorum tuorum sunt aemuli, quorum esse cupio tibi copiam ; sed tamen non maxima me turba puto excludi, quo minus tibi vacet me excipere et ad omnia quae velis et probes producere. animum tibi nostrum fortasse probavimus, ingenium diutina servitus certe, qualecumque est, minus tamen quam erat passa est videri.
3 nos ex ora maritima Asiae provinciae et ex insulis quas potuimus navis deduximus, dilectum remigum magna contumacia civitatium tamen satis celeriter habuimus, secuti sumus classem Dolabellae cui L. Figulus praeerat ; qui spem saepe transitionis praebendo neque umquam non decedendo novissime Corycum se contulit et clauso portu se tenere coepit. nos illa relicta, quod et in castra pervenire satius esse putabamus et sequebatur classis altera, quam anno priore in Bithynia Tillius Cimber compararat, Turullius quaestor praeerat, Cyprum petivimus. ibi quae cognovimus scribere ad vos quam celerrime voluiiuus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi