Thesauros Edebiyat letters Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares

Epistulae ad Familiares Cicero, Marcus Tullius

Kitap 10

5 quae si vera sunt, nemini nostrum cessandum est nec exspectandum quid decernat senatus ; res enim cogit huic tanto incendio succurrere omnis, qui aut imperium aut nomen denique populi R. salvum volunt esse. Brutum enim cohortis xvii et duas non frequentis tironum legiones, quas conscripserat Antonius, habere audio. neque tamen dubito quin omnes qui supersint de Hirti exercitu confluant ad eum. nam in dilectu non multum spei puto esse, praesertim cum nihil sit periculosius quam spatium confirmandi sese Antonio dari. Anni autem tempus libertatem maiorem mihi dat, propterea quia frumenta aut in agris aut in villis sunt. itaque proximis litteris consilium meum expedietur ; nam neque desse neque superesse rei p. volo. maxime tamen doleo adeo et longo et infesto itinere ad me veniri, ut die quadragesimo post aut ultra etiam quam facta sunt omnia nuntientur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi