Thesauros Edebiyat Tarih de Origine et Situ Germanorum Liber

de Origine et Situ Germanorum Liber

de Origine et Situ Germanorum Liber Tacitus, Cornelius
10.5 nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes; se enim ministros deorum, illos conscios putant. est et alia observatio auspiciorum, qua gravium bellorum eventus explorant.
10.6 eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt: victoria huius vel illius pro praeiudicio accipitur.
11.1 De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen ut ea quoque, quorum penes plebem
11.2 arbitrium est, apud principes praetractentur. coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, cum aut incohatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant. sic constituunt, sic condicunt:
11.3 nox ducere diem videtur. illud ex libertate vitium, quod non simul nec ut iussi conveniunt, sed et alter et tertius
11.4 dies cunctatione coeuntium absumitur. ut turbae placuit, considunt armati. silentium per sacerdotes, quibus tum
11.5 et coercendi ius est, imperatur. mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur auctoritate suadendi magis
11.6 quam iubendi potestate. si displicuit sententia, fremitu aspernantur; sin placuit, frameas concutiunt: honoratissimum adsensus genus est armis laudare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi