Kitap 2
19.8
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.
19.9
Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.
19.10
Ipse veste purpurea ex obviis Rehd.: exobulis NL, om. B. quin: quid B. dedecus: decus B. Hypsaei: hypsei N L: ipse B. Hennam: bennam B. Servilio praetore a Syro Mommsenus: servile et asyro B: servi, et a syro N L. argenteoque baculo et regium in morem fronte redimita non minorem quam ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens, in servos infestius quam in dominos quasi in transfugas,
19.11
saeviebat. Ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta Servili castra, capta Luculli. Sed Titus Aquilius Perpernae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad extrema conpulit comminutasque copias fame armis facile delevit; dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.
19.12
Ac ne de duce quidem supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus venerit; quippe dum circa adprehendendum eum a multitudine contenditur, inter rixantium manus praeda lacerata est.