Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

18.4 postquam ille domestico scelere oppressus est, eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et expugnationem urbis accendit.
18.5 Quid hac clade tristius? Quid calamito-sius? Cum omne Latium atque Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo Italia contra matrem suam ac parentem urbem consurgeret;
18.6 cum omne robur fortissimorum fidelissimorumque sociorum sub suis quisque signis haberent municipalia illa prodigia, Poppaedius Marsos et Paelignos3, Latinos Afranius, Vmbros Plotius, Egnatius Etrus-
18.7 cos, Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum minus seclusit Perizonius. Poppaedius (cf. Liv. per. 76, C. I. L. x. 220, 417, Appian, Bell. Civ. I. 40, etc.): poppedius BL: poppedios N. Paelignos add. Kellerbauerus. Afranius: affranius N: afrienus B. Plotius Tollius x totos B x totus NL. Egnatius Etruscos Lipsius x senatos et consules B. regum: rerum B x regnum L. et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.
18.8 Primum fuit belli consilium, ut in Albano monte festo die Latinorum Iulius Caesar et Marcius Philippus consules inter sacra et aras immolarentur.
18.9 Postquam id nefas proditione discussum est, Asculo furor omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis.
18.10 Hoc fuit inpii belli sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, diversa per populos et urbes signa cecinere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi