Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

12.49 Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.
12.50 Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas venenoque, quod ibi volgo taxo exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
12.51 Haec per Autrigonas Salmasius: aurigantes B1: aurigonas N L. quia: qua B1. Vindium: vinnium B1. repugnat: oppugnat B1. inter epulas om. B1. taxo scripsi: taxeo B1. praecipere N: praecoepere B1. maior a: magis (om. a) B1. Antistium Furniumque legatos et Agrippam hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit.
12.52 Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun-
12.53 dedit. Digna res lauro, digna curru senatui visa est; sed iam tantus erat Caesar, ut triumpho augeri contemneret.
12.54 Astures per id tempus ingenti agmine a montibus niveis descenderant. Nec temere sumptus barbaris videbatur hic impetus; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diviso agmine tria simul Romanorum adgredi parant castra.
12.55 Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi