Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

12.38 Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium veniret, evolsit mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat,in ripa Rheni fluminis staret.
12.40 HAEC ad septentrionem: sub meridiano tumultua-tum magis quam bellatum est. Musulamos atque Gaetulos, accolas Syrtium, Cosso duce compescuit; unde illi Gaetulici nomen latius quam ipsa victoria.
12.41 Marmaridas atque Garamantes Quirinio subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda victoria fuit.
12.42 AD orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo non steterat Baehrensius: constiterat codd. Quirinio: quirjnio N om. B: curinio L Voss. Monac Palat. fato breves, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem in ius recepit.
12.43 Armenios victo rege Tigrane in hoc unum servitutis genus Pompeius adsueverat, ut rectores a nobis acciperent. Inter-missum ergo ius per hunc recuperatum non incruento,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi