Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

12.25 Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsosque praedam divisit et vendidit;
12.26 et praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgin In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella direxit. Bormam et Gesoriacum pontibus iunxit classibusque firmavit.
12.27 Invisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito videretur.
12.28 Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuvene, ipse, quod numquam alias, senatus cognomen ex provincia dedit. Tencteros: cenceros B. certa: certae B. in anticessum pactione: ante pactionem B: inantices-sum L. diviserint: diviserunt B: dividerent L. Gesoriacum: caesoria cum B: gesogiam cum N: genoso niam cum L. ipse Perizonius: ipsi codd.
12.29 Sed difficilius est provincias obtinere quam facere;
12.30 viribus parantur, iure retinentur. Igitur breve id gaudium. Quippe Germani victi magis quam domiti erant, moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant;
12.31 postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conventum, et in Catthos edixerat, quasi violentiam barbarorum lictoris virgis et praeconis voce posset inhibere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi