Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

12.18 DACI montibus inhaerent. Inde Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari.
12.19 Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam sum-movere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata est.
12.20 SARMATAE patentibus campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.
12.21 GERMANIAM quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita.
12.22 Sed quatenus sciebat patrem suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierat facere provinciam; et factum erat, si barbari tam vitia nostra quam imperia ferre potuissent. Cotisonis: gotisoni B. dilata: deleta B: dilatata L. patentibus: iacentibus B. patrem: patroni B. barbari tam: barbaricam B. quam imperia om. B.
12.23 Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros percurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit.
12.24 Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Si-cambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa victoriae spe, ut praedam in anticessum pactione diviserint. Cherusci equos,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi