Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

2.87 Sextum fortuna in quod post nisi add. codd. praeter Rehd. aut et: autem et B. iam victos Iahnius: invictos B. caedendis B 1: caedentis B. posses scripsi: posset B. victos: victor B. pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L. crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L. Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.
2.88 Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
2.89 Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!
2.90 Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis ex Sulla (hic posteris cavebatur).
2.91 Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, oblata Pharsalia: pharsaliam B. cum parvulis Perizonius: et parvulus B: cum patruolis N: cum patruelis L. ex Sulla N: exylla B L. volente om. B.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi