Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

2.76 Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus, procellae, viri, naves, armamenta confligerent! Adde situs ipsius formidinem, vergentia in unum hinc fercula regio: pericula quaeregio B. est post cunctatus add B. Varus: varius B. civicum: civium B: avicum L. fluctus: fluctibus B: fructus NL. armamenta: arma et armenta B. vergentia; urgentia B. Hispaniae, inde Mauritaniae litora, mare et intestinum et externum inminentesque Herculis speculas, cum omnia undique simul proelio et tempestate saevirent.
2.77 Mox circa obsidionem urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda.
2.78 Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna.
2.79 Sane et ipse ante aciem maestior non ex more Caesar, sive respectu fragilitatis humanae, sive nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, vel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius; et in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat,
2.80 cum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi convenisset et hic omnium sensus esset, quo usque illud? Novissime inusitatum Caesaris oculis nefas:
2.81 post quattuordecim annos probata veteranorum manus gradum retro dedit, quos, etsi nondum fugerant apparuit tamen pudore magis quam virtute resistere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi