Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

1.2 Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere et quidquid nec Annibal videretur optasse, quibus— ne om. B. curatione: cutio B. Lutatius: latius B. pace: pacis B. tum: cum B: tu N. conpulere: contulere B.
1.3 o nefas—sociis adgressus est! Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Sullae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque tum cum maxime praetor. Hos omnis inmanissimi facinoris satellites habuit.
1.4 Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, ni amplius esset,
1.5 propter quod biberunt. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit.
1.6 Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius.
1.7 Consul habito senatu in praesentem reum peroravit; sed non amplius profectum, quam ut hostis evaderet seque tum palam ac professe incendium suum restincturum ruina minaretur.
1.8 Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur signa inlaturus urbi. Lentulus, destinatum familiae suae Sibyllinis versibus regnum sibi vaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota viros, faces,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi