Kitap 2
14.4
quacumque mente rem ausus ingentem est. Postquam rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas;
14.5
et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius potestatis, iniecta et iam Iahnius: et tam B: et tamen NL. Ti. add. Aldus. deditionis, quia: seditionis qua B. ne populus—exularet sed. Gruterus. est. postquam Halmius: sed postquam B. ius: iuris B. manu depulit rostris, adeoque praesenti metu mortis exterruit, ut abdicare se magistratu cogeretur.
14.6
Sic triumvir creatus dividendis agris, cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum, quos agris moverat.
14.7
Caedes a foro coepit; inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
15.1
STATIM et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C.
15.2
Gracchus. Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur,
15.3
iamque nimius et inpotens altero tribunatu secunda plebe volitaret,
15.4
obrogare auso legibus suis Minucio tribuno, fretus inpotens Heinsius: potens codd. obrogare Vinetus: abrogare codd. comitum manu fatale familiae suae Capitolium invasit.