Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

23.3 Nam cum iure belli Sulla dictator proscripsisset inimicos, qui supererant revocante Lepido quid aliud quam ad bellum vocabantur? Cumque damnatorum civium bona addicente Sulla quamvis male capta iure tamen tenerentur, repetitio eorum procul dubio labe- ad populationes agrorum: apopulatione sacrorum B: ad populationem agrorum NL. Termes, Vlia Salmasius et Iahnius: tergaest cum B: termestudia N L. tenerentur add. Dukerus.
23.4 factabat compositae civitatis statum. Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa rescinderentur.
23.5 Ergo cum turbidis contionibus velut classico civitatem terruisset, profectus in Etruriam arma inde et exercitum urbi admovebat.
23.6 Sed iam Mulvium pontem collemque Ianiculum Lutatius Catulus Gnaeusque Pompeius, Sullanae dominationis duces atque signiferi, alio exercitu insederant.
23.7 A quibus primo statim impetu retro pulsus hostisque a senatu iudicatus incruenta fuga Etruriam, inde Sardiniam recessit, ibique morbo et paenitentia interiit.
23.8 Victores quoque, quod non temere alias in civilibus bellis, pace contenti fuerunt.
1.1 CATILINAM luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae conpulere.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi