Kitap 2
21.19
Et sane cum tam ferox in Sullanos Marius fuisset, quanta saevitia opus erat, ut Sulla de Mario vindicaretur? Primum apud Capuam sub amne Vulturno signa concurrunt, et statim omnis Norbani fusus exercitus, statim Scipionis copiae ostentata spe pacis oppressae.
21.20
Tum Marius iuvenis et Carbo consules quasi desperata victoria, ne inulti perirent, in antecessum sanguine senatus sibi parentabant, obsessaque curia sic de senatu quasi de carcere qui iugularentur educti.
21.21
Quantum funerum in foro, in circo, in penitis templis! nam Mucius Scaevola pontifex Vestalis amplexus aras tantum non eodem igne sepelitur.
21.22
Lamponius atque Telesinus, Samnitum duces, atrocius Pyrrho et Annibale Campaniam Etruriamque populantur, et sub specie partium se vindicant.
21.23
Apud Sacriportum Collinamque portam debellatae omnes hostium copiae; ibi Marius, hic Telesinus oppressi. Nec idem tamen caedium qui belli finis fuit. Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant. Minus est, quod apud Sacriportum, apud Collinam septuaginta milia amplius Sulla concidit: bellum inde post legiones add. BNL, dei. Iahnius. quantum Iahnius i quantum id B: quid NL. penitis Rossbachius: penitentibus B: patentibus NL. Lamponius (cp. Appian, Bell. Civ. I. 40; Plutarch, Sulla, 29): lucius amponius B: Iamponius L. erat. Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit: