Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

21.12 Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat ex- quae add. Halmius. tum L. Voss. Palat.: cum BN. quom: quam B. pulsus, poterat videri iure agere, nisi causam suam saevitia corrumperet. Sed cum dis hominibusque infestus rediret, statim primo impetu cliens et alumna urbis Ostia nefanda strage diripitur.
21.13 Mox in urbem quadruplici agmine intratur. Divisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.
21.14 Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et Fimbria in penatibus domuum suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum.
21.15 Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit.
21.16 Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.
21.17 Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?
21.18 Scipione Norbanoque consulibus tertius ille turbo civilis insaniae toto furore detonuit, quippe cum urbis Ostia: urbs urbis hostia B. Caesar et N L: caesare B. domuum Iahnius: domus B. hinc octo legiones, quingentae cohortes starent in armis, inde ab Asia cum victore exercitu Sulla properaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi