Kitap 2
20.7
Ac ne quod decus iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.
20.8
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde Capua: capuam B. ad vexillum: ad auxilium B: ad vexillum ad (et L) auxilium N L. velut rapidis beluis mons Rossbachius: velut bellus mons B: velut arauiris mons NL. delapsi vinculis: dilapsi ungulis B. inviso: indiviso B: inuno NL. castra post Vareniana add. B. Thurios: thauros B: turios N L. decus: dedecus B. inde latro NL: de latro B.
20.9
in honorem virium gladiator. Quin defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
20.10
Inde iam consulares quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
20.11
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
20.12
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
20.13
hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1