Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 2

20.1 ENIMVERO et servitium armorum dedecus feras; nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi secundum hominum genus sunt et in bona libertatis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concitatum quo nomine appellem nescio;
20.2 quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
20.3 Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam ora. NL) codd. servi: serviliberi B. ludo cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere Capua;servisque ad vexillum vocatis cum statim decem milia amplius coissent, homines modo effugisse contenti, iam et vindicari volebant.
20.4 Prima sedes velut rabidis beluis mons Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis ad imas eius descendere radices et exitu inviso nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;
20.5 inde alia castra, Vareniana, deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage populantur.
20.6 Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi