Kitap 2
13.1
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens, studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis.
13.2
Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac
13.3
focis ageret? Quid tam aequum quam inopem
13.4
populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant,
13.5
et misera res publica in exitium sui merces erat.
13.6
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id quid ad ius: quid satius B: quid ius L. niteretur: uteretur B. in exitium: inexilium B.
13.7
est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure possidebant?
14.1
Primam certaminum facem Ti. Gracchus accendit,
14.2
genere, forma, eloquentia facile princeps. Sed hic, sive Mancinianae deditionis, quia sponsor foederis fuerat, contagium timens et inde popularis,
14.3
sive aequo et bono ductus, quia depulsam agris suis plebem miseratus est, ne populus gentium victor orbisque possessor laribus ac focis suis exularet,