Kitap 1
10.19
Contentus his (non enim provinciae, sed nomini studebatur) cum maiore quam prius praeda revectus est, ipso quoque Oceano tranquillo magis et propitio, quasi inparem ei se fateretur.
10.20
Sed maxima omnium eademque novissima coniuratio fuit Galliarum, cum omnis pariter Arvernos atque Biturigas, Carnuntas simul Sequanosque contraxit corpore armis spirituque terribilis, nomine etiam quasi ad terrorem conposito, Vercingetorix.
10.21
Ille festis diebus et conciliabulis, cum frequentissimos in lucis haberet, ferocibus dictis ad ius pristinum libertatis erexit.
10.22
Aberat tunc Caesar Ravennae dilectum agens, et hieme creverant Alpes: sic interclusum putabant iter. Sed ille qualis erat ad nuntium rei felicissima temeritate per invios ad id tempus montium tumulos, per intactas vias et nives, e: et B. Casuellanum Rossbachius (cf. Dio, XL. 2, 3, Polyaen. VIII. 23, 5): cas | uella B: cavelianis N L. omnis X: omnes L. post contraxit add. hi B, ille N L. felicissima temeritate Salmasius: felicissimae temeritatis codd. expedita manu emensus Galliam, et ex distantibus hibernis castra contraxit, et ante in media Gallia fuit, quam ab ultima timeretur.
10.23
Tum ipsa capita belli adgressus urbes, Avaricum quadraginta milium propugnantium sustulit, Alesiam ducentorum quinquaginta milium iuventute subnixam flammis adaequavit.
10.24
Circa Gergoviam Avernorum tota belli moles fuit. Quippe cum octoginta milia muro et arce et abruptis ripis defenderent maximam civitatem,