Kitap 1
7.3
Dedit itaque poenas vaecordiae. Nam plerasque naves intercepit hostis, captivaque corpora religantes velis ac funibus suspendere, ac sic velifi- viderunt: viderent B. reperta gens ulla est om. B. nos fecimus sed. Iahnius. cantes triumphantem in modum Cretes portibus suis adremigaverunt.
7.4
Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus intra castella et urbes redegit, Cnoson Eleuthernan et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem Cydoneam;
7.5
adeoque saeve in captivos consulebatur,ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent.
7.6
Et cum ille res in Asia gerens eo quoque praefectum misisset Antonium in alienam provinciam, inritus fuit, eoque infestior Metellus in hostes ius victoris exercuit, victisque Lasthene et Panare, Cydoneae ducibus, victor rediit. Nec quicquam tamen amplius de tam famosa victoria quam cognomen Creticum reportavit.
8.1
Quatenus Metelli Macedonici domus bellicis agno-minibus adsueverat, altero ex liberis eius Cretico facto mora non fuit quin alter quoque Balearicus vocaretur.
8.2
Baleares per id tempus insulae piratica rabie maria corruperant. Homines feros atque silvestres mireris ausos a scopulis suis saltem maria prospicere.
8.3
Ascendere etiam inconditas rates et praeternavigantes subinde inopinato impetu terruere.