Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

6.11 Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
6.12 Ipse Pompeius in originem fontemque belli Ciliciam; nec hostes detractavere certamen.
6.13 Non ex fiducia, sed quia oppressi erant, ausi Atilius Gronovius: gratillus B: gratillius NL. Pomponius Dukerus: Pompeius codd. Marcellinus Libycum scripsi: Libycum Marcellinus codd. Ionicum Ormerodius: Ponticum et codd. porta Lipsius: portam codd. videbantur; sed nihil tamen amplius, quam ut ad primum ictum concurrerent. Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
6.14 Non alia tam incruenta victoria usi umquam sumus, sed nec fidelior in posterum reperta gens ulla est; idque prospectum singulari consilio ducis, qui maritimum genus a conspectu longe removit maris et mediterraneis agris quasi obligavit, eodemque tempore et usum maris navibus recuperavit et terrae homines suos reddidit.
6.15 Quid prius in hac mirere victoria? velocitatem? quadragesimo die parta est. An felicitatem? ne una quidem navis amissa est. An vero perpetuitatem? amplius piratae non fuerunt.
7.1 Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus sola vincendi nobilem insulam cupiditas fecit. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare.
7.2 Primus invasit insulam Marcus Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut pluris catenas in navibus quam arma portaret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi