Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

5.17 Mox clade conversa, cum ex mora obsidii regem fames et ex fame pestilentia urgueret, recedentem Lucullus adsequitur adeoque cecidit, ut Granicus et Aesepus amnes cruenti redderentur.
5.18 Rex callidus Romanaeque avaritiae peritus spargi aurum a fugientibus et pecuniam iussit, qua sequentes moraretur. Nec felicior in mari quam terra fuga. Quippe centum amplius navium classem apparatu belli gravem Pontico mari adgressa tempestas tam foeda strage laceravit,
5.19 ut navalis belli instar efficeret, planeque ut Lucullus quodam cum fluctibus procellisque commercio debellandum tradidisse regem ventis videretur.
5.20 Ad-tritae iam omnes validissimi regni vires erant, sed animus malis augebatur.
5.21 Itaque conversus ad proximas gentes totum paene orientem ac septentrionem ruina sua involvit. Hiberi, Caspii, Albani et utraeque sollicitantur Armeniae, per quae omnia decus et nomen et titulos gloriae Pompeio suo Fortuna quaerebat.
5.22 Qui ubi novis motibus ardere Asiam videt aliosque ex aliis prodire reges, nihil cecidit L: caedit B: caecidit N. Aesepus Salmasius: aesopus codd. centum om. B. Pontico: in pontico NL: pontu B. cunctandum ratus, priusquam inter se gentium robora coirent, statim ponte navibus facto omnium ante se primus transiit Euphratem regemque fugientem media nanctus Armenia—quanta felicitas viri—uno proelio confecit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi