Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

2.5 Maximus barbaris terror elephanti fuere, inmanitati gentium pares. Nihil tam conspicuum in triumpho quam rex ipse Bituitus dis- sullae N: sillae B. laciniam post venientem indicavit Mommsenus: saevitum vel saeviente Aldus: venit malum vel exitium Rossbachius. eos add. Voss. Rehd. Monac. Palat. utriusque lahnius: variusque codd. testes Dukerus: testis codd. elephanti N L: elephantis B. Bituitus: vituitus B: bis visus N L. coloribus in armis argenteoque carpento, qualis pugnaverat.
2.6 Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris. Numquam enim populus Romanus hostibus domitis victoriam exprobravit.
3.1 Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus,
3.2 novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.
3.3 Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus,
3.4 armis petere coeperunt.Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi