Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

19.5 Quae etsi iuncta inter se sunt omnia atque confusa, tamen quo melius appareant, tantum: tantus B. Siciliam om. B: Syriam Iahnius. Sullanis: Sillanis B. quae etsi L. Voss: quasi B: quaesi N. simul et ne scelera virtutibus obstrepant, separatim referentur, priusque, ut coepimus, iusta illa et pia cum exteris gentibus bella memorabimus, ut magnitudo crescentis in dies imperii appareat; tum ad illa civium scelera turpesque et inpias pugnas revertemur.
20.1 Victa ad occasum Hispania populus Romanus ad orientem pacem agebat, nec pacem modo, sed inusitata et incognita quadam felicitate relictae regiis hereditatibus opes et tota insemel regna veniebant.
20.2 Attalus rex Pergamenorum, regis Eumenis filius, socii quondam commilitonisque nostri, testamentum reliquit: Populus Romanus bonorum meorum heres esto. In bonis regiis haec fuerunt. Adita igitur hereditate provinciam populus Romanus non quidem bello nec armis,
20.3 sed,
20.4 quod aequius, testamenti iure retinebat. Sed hanc difficile dictu est utrum facilius amiserit populus Romanus an recuperaverit. Aristonicus, regii sanguinis ferox iuvenis, urbis regibus parere consuetas partim facile sollicitat, paucas resistentis, Myndon, Samon, Colophona vi recepit; Crassi quoque praetoris cecidit exercitum ipsumque cepit. referentur Halmius: perferentur codd. Myndon: myndam B. cecidit Rehd.: caede codd.
20.5 Sed ille memor et familiae et Romani nominis custodem barbarum virgula excaecat et in exitium sui, quod volebat, ita concitat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi