Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

17.16 castra etiam praetorum et praesidia adgressus, Claudium Vnimanum paene ad internicionem exercitus cecidit et insignia trabeis et fascibus nostris quae ceperat in montibus vi Iahnius: ut B. summi vir astus et audaciae scripsi: summae uir audaciae B: summus uir astutus et audaciae NL. quattuordecim: quattuor B: XIIII NL. praesidia Halmius: praesidium codd. cecidit et Freinshemius: cecidisset codd.
17.17 suis tropaea fixit. Tandem et eum Fabius Maximus consul oppresserat; sed a successore Popilio violata victoria est. Quippe qui conficiendae rei cupidus, fractum ducem et extrema deditionis agitantem per fraudem et insidias et domesticos percussores adgressus, hanc hosti gloriam dedit, ut videretur aliter vinci non posse.
18.1 Numantia quantum Carthaginis, Capuae, Corinthi opibus inferior, ita virtutis nomine et honore par omnibus, summumque, si vero aestimes, Hispaniae decus.
18.2 Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit. Novissime, cum invictam esse constaret, opus fuit eo qui Carthaginem everterat.
18.3 Non temere, si fateri licet, ullius causa belli iniustior. Segidenses, socios et consanguineos suos,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi