Kitap 1
15.3
profligatum secundo, tertio vero confectum est. Sed huius causa belli, quod contra foederis legem adversus Numidas quidem, sed parassent classem et exercitum.
15.4
Frequens autem Massinissa finis territabat; sed huic ut bono socioque regi favebatur. Cum de bello sederet, de belli fine tractatum est. Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem,
15.5
et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet; medium senatus elegit, ut urbs tantum loco moveretur.
15.6
Nihil enim speciosius videbatur quam esse Carthaginem, quae non timeretur.
15.7
Igitur Manilio Censorinoque consulibus populus Romanus adgressus Carthaginem spe pacis iniecta traditam a volentibus classem sub ipso ore urbis incendit.
15.8
Tum evocatis principibus, patratum: raptum B. sed: et B. Massinissa Iahnius: massinissae BNL. urbis post felicitas BNL. si salvi esse vellent, ut migrarent finibus imperavit. Quod pro rei atrocitate adeo movit iras, ut extrema mallent. Comploratum igitur publice statim et pari voce clamatum est "ad arma," seditque sententia quoquo modo rebellandum;
15.9
non quia iam spes ulla superesset, sed quia patriam suam mallent hostium quam suis manibus everti.
15.10
Qui rebellandum fuerit furor, vel hinc intellegi potest, quod in usum novae classis tecta domuum resciderunt; in armorum officinis aurum et argentum pro aere ferroque conflatum est, in tormentorum vincula crinis suos matronae contulerunt. Mancino deinde consule terra marique fervebat obsidio.