Kitap 1
8.15
Maeandrum ad amnem montemque Sipylum castra ponuntur. Hic rex, incredibile dictu quibus auxiliis, quibus copiis consederat.
8.16
Trecenta milia peditum, equitum falcatorumque curruum non minor numerus. Elephantis ad hoc inmensae magnitudinis, auro purpura argento et suo ebore fulgentibus, aciem utrimque vallaverat.
8.17
Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat. Primum trepidatio, mox fuga, deinde triumphus fuerunt.
8.18
Victo et supplici pacem par- vallaverat: vallaverant NL: variaverat B. corruperat: perruperat B. temque regni dari placuit eo libentius, quod tam facile cessisset.
9.1
Syriaco bello successit, et debebat, Aetolum. Victo quippe Romanus Antiocho faces Asiatici belli persequebatur. Ergo Fulvio Nobiliori mandata ultio est.
9.2
Hic protinus caput gentis Ambraciam, regiam Pyrrhi, machinis quatit. Secuta deditio est.
9.3
Aderant Aetolorum precibus Attici, Rhodii, et memineramus auxilii:
9.4
sic placuit ignoscere. Serpsit tamen latius in proximos bellum, omnisque late Cephallenia, Zacynthos et quidquid insularum in eo mari inter Ceraunios montes iugumque Maleum Aetoli belli accessio fuerunt.
10.1
Histri secuntur Aetolos; quippe bellantes eos nuper adiuverant.