Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

7.9 Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.
7.10 Enimvero Flaminino duce invios antea Chaonum montes Aoumque amnem per abrupta vadentem et ipsa
7.11 Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.
7.12 Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide tyranno suo Lacedaemona conpescuit.
7.13 Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.
7.14 Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid
7.15 Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite- qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd. Flaminino: flamminio BI: flaminio NL. Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I. abrupta L: abruta B. et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I. sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L. rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi