Thesauros Edebiyat Tarih Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum

Epitome Rerum Romanorum Florus, Lucius Annaeus

Kitap 1

6.9 Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.
6.10 Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.
6.11 Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.
6.12 Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum 218 B.C se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu— homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.
6.13 Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.Ars nova Punicae fraudis; quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.
6.14 Nec de dis possumus queri. Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi