Kitap 1
8.6
Actus a Servio census quid effecit, nisi ut ipsa se nosset Romana res publica? Postremo Superbi illius inportuna dominatio non nihil, immo vel plurimum profuit.
8.7
Sic enim effectum est, ut agitatus iniuriis populus cupiditate libertatis incenderetur.
9.1
Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine.
9.2
Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro colonia: coloniam B. incenderetur: incendetur B. annuum L I: annum B. regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent.
9.3
Tantumque libertatis novae gaudium incesserat, ut vix mutati status fidem caperent alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe dimitteret.
9.4
Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis aedis suas in plana summisit.