Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 9

14e.3 Ille uero, quem in Sicilia prouinciae rectoris admodum similem fuisse constat, petulantis animi: pro consule enim dicente mirari se quapropter sui tam similis esset, cum pater suus in eam prouinciam numquam accessisset, 'at meus' inquit 'Romam accessit': ioco namque lacessitam matris suae pudicitiam inuicem suspicione in matrem eius reiecta audacius quam uirgis et securibus subiecto conueniebat ultus est.
15.pr Sed tolerabilis haec et uni tantum modo anceps temeritas. quod sequitur inpudentiae genus nec ferendum ullo modo periculique cum priuatim tum etiam publice late patentis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi