Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 9

13e.2 Masinissa rex parum fidei in pectoribus hominum reponens salutem suam custodia canum uallauit. quo tam late patens imperium? quo tantum liberorum numerum? quo denique tam arta beniuolentia constrictam Romanam amicitiam, si ad hanc tuendam nihil canino latratu ac morsu ualentius duxit?
13e.3 Hoc rege infelicior Alexander, cuius praecordia hinc amor, hinc metus torserunt: nam cum infinito ardore coniugis Thebes teneretur, ad eandem ex epulis in cubiculum ueniens barbarum conpunctum notis Thraciis stricto gladio iubebat anteire, nec prius se eidem lecto committebat quam a stipatoribus diligenter esset scrutatus. supplicium irato deorum numine conpositum, neque libidini neque timori posse imperare. cuius timoris eadem et causa et finis fuit: Alexandrum enim Thebe paelicatus ira mota interemit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi