Thesauros Edebiyat Tarih Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia

Facta et Dicta Memorabilia Valerius Maximus

Kitap 9

13.2 Cn. quoque Carbo magnae uerecundiae est Latinis annalibus. tertio in consulatu suo iussu Pompei in Sicilia ad supplicium ductus petiit a militibus demisse et flebiliter ut sibi aluum leuare prius quam expiraret liceret, quo miserrimae lucis usu diutius frueretur, eo usque moram trahens, donec caput eius sordido in loco sedentis abscideretur. ipsa uerba tale flagitium narrantis secum luctantur, nec silentio amica, quia occultari non meretur, neque relationi familiaria, quia dictu fastidienda sunt.
13.3 Quid, D. Brutus exiguom et infelix momentum uitae quanto dedecore emit! qui a Furio, quem ad eum occidendum Antonius miserat, conprehensus, non solum ceruicem gladio subtraxit, sed etiam constantius eam praebere admonitus ipsis his uerbis iurauit: 'ita uiuam, dabo'. o cunctationem fati aerumnosam! o iurandi stolidam fidem! sed hos tu furores inmoderata retinendi spiritus dulcedo subicis sanae rationis modum expugnando, quae uitam diligere, mortem non timere praecepit.
13e.1 Eadem Xerxen regem pro totius Asiae armata iuuentute, quod intra centum annos esset obitura, profundere lacrimas coegisti. qui mihi specie alienam, re uera suam condicionem deplorasse uidetur, opum magnitudine quam altiore animi sensu felicior: quis enim mediocriter prudens mortalem se natum fleuerit?
13e.2 Referam nunc eos, quibus aliquos suspectos habentibus exquisitior sui quaesita custodia est: nec a miserrimo, sed ab eo, qui inter paucos felicissimus fuisse creditur, incipiam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi